- TRAGELAPHUS
- TRAGELAPHUSin rerum Natura nuspiam repertri plurimis creditur, unde vulgari proverbiô hoc animal dixêre Graeci κατ᾿ οὐοενὸς, pro re, quae plane nulla est, teste Stephanô et Etymologô in γαληψὸς. Aristophanes quoque, inter figmenta Medicis aulaeis appingi solita, recenset ἵππαλεκτρυόνας et τραγελάφους, in Ranis, act. 4. sc. 1. ut alia praeteream. Tamen non solum in Lege Mosis tragelaphi Deuteron. c. 14. v. 5. quô locô Hebraeorum akko, in Graeca et Vulgata redditur Τραγέλαφος, tragelaphus; sed et Iobi c. 39. v. 1. ubi Graeci, Εἰ ἔγνως καιρὸν τοκετοῦ τραγελάφων πέτρας; An nôsti tempus partus tragelaphorum petrae? Ad quem loc Olympiodorus Τραγέλαφος, αἴγαςτρος, et in margine αἴξ ἄγριος Et Augustin. Tragelaphus, compositum ex hirco et cervo animal. Et in arabia Petraea, Diodorus, l. 2. iuxta Phasin, Plin. l. 8. c. 33. Solin. c. 22. extr. ut et Isidorus, Origin. l. 12. c. 1. apud Arachotas denique Philosophus, Histor. Animal. l. 2. c. 1. tragelaphum nobis describunt. Sed, ut ab Hircina barba, τραγέλαφον alii vocant, ita Philosophus ἱππέλαφον, propter equinam iubam. Lucianus quin etiam in Tragopodagra, ponit in censu animalium, quae podagrae pro remedio adhibentur,Βατράχους, ὐαίνας τραγελάφους, ἀλώπεκας.Imo hodieque in Germania tragelaphô nil frequentius, in Misniae praesertim et Bohemiae saltibus. Certe Salmas. in Solin. se verum tragelaphum Lutetiae vidisse refert: Is, inquit, cornua plane cervina gerebat, mentum promissâ hirtum barbâ, et villoso armos, velocissimi in primo cursu impetus, sed cito deficiebat. Hircum Barbariae eum nominabant, qui circumferebant, atque elcum vocari, in antiquo Glossario Bibliothecae Puteanae addit, p. 229. Vide Sam. Bochart. Hieroz. Parte poster. l. 6. c. 1. et Becmannum, Origin. L. L. nec non supra aliquid voce Pygargus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.